monumenta.ch > Ambrosius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 39
Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis solemnitatem: ita et Ecclesia Verbi decore iam capta festinabat ad nuptias. Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit: Ego murus, et ubera mea turres , hoc est: Nolite dubitare utrum murus sim (illae enim dixerant: si murus est); ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt. Quomodo dicitis, quia non habeo ubera? Sensus, ut turres, habeo sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis . His uberibus, id est, sensibus habilem se tantis nuptiis aestimabat: sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare; quia sensuum eius abundantiam non videbant.